monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 5
Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos. Et audivi loquentem ad me, et dicentem: Fili hominis. LXX: Et venit ad me spiritus, et assumpsit me, et elevavit, et statuit me super pedes meos: et audivi eum loquentem ad me, et dixit mihi: Fili hominis. Praeceperat prophetae sermo divinus et iusserat: Sta super pedes tuos (Psal XXXIX, 3); sed sine auxilio Dei et adventu Spiritus sancti stare non poterat: propterea ingreditur in eum, sive assumit et suscitat, ut firmo sit gradu, et possit dicere: Statuit supra petram pedes meos . Nullumque peccatorem stantem legimus, sed ad sanctos dicitur: State ergo succincti lumbos vestros. Peccator autem illud Deuteronomii meretur audire: Non erit stabile vestigium pedis tui . Crebro ad Ezechiel dicitur: Fili hominis , et ad Daniel raro: quorum uterque in persona eius qui dixerat: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet, captivum populum consolatur, et retrahit ad poenitentiam.